Fides, Spes, Caritas

Actus Fidei


  Domine Deus, firma fide credo
et confiteor omnia et singula quae
sancta ecclesia Catholica proponit,
quia tu, Deus, ea omnia revelasti,
qui es aeterna veritas et sapientia
quae nec fallere nec falli potest.
In hac fide vivere et mori statuo.
Amen.

 



Actus Spei


  Domine Deus, spero per gratiam tuam
remissionem omnium peccatorum, et
post hanc vitam aeternam felicitatem
me esse consecuturum:
quia tu promisisti,
qui es infinite potens,
fidelis, benignus, et misericors.
In hac spe vivere et mori statuo.
Amen.

 



Actus Caritatis

  Domine Deus,
amo te super omnia proximum
meum propter te, quia tu es summum,
infinitum, et perfectissimum bonum,
omni dilectione dignum.
In hac caritate vivere et mori statuo.
Amen.



 






Развитие детей ЭСТЕР
Облачный рендеринг. Быстро и удобно
от 50 руб./час AnaRender.io
У вас – деньги. У нас – мощности. Считайте с нами!